VIRGINIVS, Lhomond
Πρωτότυπο κείμενο Aσκήσεις σύνταξης
Anno trecentesimo ab urbe condita, pro duobus consulibus decemuiri creati sunt, qui allatas e Graecia leges populo proponerent. unus ex eis Appius Claudius uirginem plebeiam adamauit. quam cum Appius non posset pretio ac spe pellicere, clienti suo negotium dedit, ut eam in seruitutem deposceret: facile uicturus, cum ipse esset et accusator et iudex. Lucius Virginius puellae pater tunc aberat militiae causa. cliens igitur uirgini uenienti in forum iniecit manum, affirmans suam esse seruam: eam sequi se iubet; ni faciat, minatur se cunctantem ui abstracturum. pauida puella stupente, ad clamorem nutricis fit concursus. cum ille puellam non posset abducere, eam uocat in ius ipso Appio iudice.
interea missi nuntii ad Virginium properant. is prima luce Romam aduenit, cum iam ciuitas in foro expectatione erecta staret. Virginius statim in forum lacrimabundus et ciuium opem implorans filiam suam deducit. Appius obstinatum gerens animum in tribunal ascendit, et Virginiam clienti suo addixit. tum pater, ubi nihil usquam auxilii uidit; «quaeso, inquit, Appi, ignosce patrio dolori, sine me filiam ultimo alloqui.» data uenia, pater filiam in secretum abducit. ab lanio cultrum arripit, et pectus puellae transfigit. tum ferro sibi uiam facit, et respersus cruore ad exercitum profugit. concitatus exercitus montem Auentinum occupauit; decem tribunos militum creauit; decemuiros magistratu se abdicare coegit, eosque omnes aut morte aut exilio multauit: ipse Appius Claudius in carcere necatus est.
Γράψτε τον όρο του κειμένου από τον οποίο εξαρτάται η λέξη που δίνεται.
Vocem textus scribite, cui uox data adhaeret.

puellae

populo


pater

nutricis


Romam

auxilii

ferro

se

magistratu

Στη δεξιά στήλη επιλέξτε τον ορθό συντακτικό όρο, που να αντιστοιχεί στη δεδομένη λέξη του κειμένου.
Ex terminis syntacticis in dextra columna apparentibus rectum eligite, qui uoci datae in loco sinistro congruens sit.



allatas
populo
iudex
puellae
pater
nutricis
Romam
auxilii
data
ferro
magistratu
se
Επιλέξτε από τις φράσεις που δίνονται αυτή που ταιριάζει νοηματικά και συντακτικά στη μετοχή του κειμένου.
E sententiis datis eam, quae cum sensu et syntaxi participii congruit, eligite.

cliens igitur uirgini uenienti in forum iniecit manum


puellam uocat in ius, ipso Appio iudice

data uenia, pater filiam in secretum abducit