VIRGINIVS, Lhomond
Πρωτότυπο κείμενο Aσκήσεις γραμματικής
Anno trecentesimo ab urbe condita, pro duobus consulibus decemuiri creati sunt, qui allatas e Graecia leges populo proponerent. unus ex eis Appius Claudius uirginem plebeiam adamauit. quam cum Appius non posset pretio ac spe pellicere, clienti suo negotium dedit, ut eam in seruitutem deposceret: facile uicturus, cum ipse esset et accusator et iudex. Lucius Virginius puellae pater tunc aberat militiae causa. cliens igitur uirgini uenienti in forum iniecit manum, affirmans suam esse seruam: eam sequi se iubet; ni faciat, minatur se cunctantem ui abstracturum. pauida puella stupente, ad clamorem nutricis fit concursus. cum ille puellam non posset abducere, eam uocat in ius ipso Appio iudice.
interea missi nuntii ad Virginium properant. is prima luce Romam aduenit, cum iam ciuitas in foro expectatione erecta staret. Virginius statim in forum lacrimabundus et ciuium opem implorans filiam suam deducit. Appius obstinatum gerens animum in tribunal ascendit, et Virginiam clienti suo addixit. tum pater, ubi nihil usquam auxilii uidit; «quaeso, inquit, Appi, ignosce patrio dolori, sine me filiam ultimo alloqui.» data uenia, pater filiam in secretum abducit. ab lanio cultrum arripit, et pectus puellae transfigit. tum ferro sibi uiam facit, et respersus cruore ad exercitum profugit. concitatus exercitus montem Auentinum occupauit; decem tribunos militum creauit; decemuiros magistratu se abdicare coegit, eosque omnes aut morte aut exilio multauit: ipse Appius Claudius in carcere necatus est.
Γράψτε τον ζητούμενο τύπο του ονόματος / αντωνυμίας.
Nominis / pronominis formam quaesitam scribite.

urbe, gen. plur.

duobus consulibus, nomin.

spe, dat. sing.

clienti, eundem casum alterius numeri

ui, gen. plur.

ius, eundem casum alterius numeri

ciuium, abl. sing.

opem, gen. plur.

pater, gen. plur.

patrio dolore, acc. plur.

cultrum, gen. sing.

pectus, eundem casum alterius numeri

magistratu, gen. eiusdem numeri

Γράψτε τον ίδιο τύπο στους τρεις βαθμούς των επιθ. / επιρρημ.
Eandem formam trium graduum adiect. / aduerb. scribite.

facile




pauida




obstinatum




prima



Γράψτε τον ζητούμενο τύπο του ρήματος. (1)
Verborum formam quaesitam scribite.
(1)

condita, pers.2 plur. coniun. plusquamp./ act.

allatas, pers.3 plur. coniunct. perfect. / act.

proponerent, pers.2 plur. imperat. praes. / act.

posset, pers.1 sing. indic. imperfect.

dedit, pers.3 plur. indicat. futur. / act.

uicturus, pers.3 plur. coniunct. perfect. / act.

iniecit, pers. 2 sing. indicat. praes. alter. form.

sequi, genet. gerundii 

fit, acc. plur. masc. gerundiu. 

fit, pers.2 plur. coniunct. imperf.  

aduenit,  pers.2 sing imper. / act. 

ascendit, supinum 

transfigit, infinit. futur. activ. (mascul.) 

coegit, supinum 

Γράψτε τον ζητούμενο τύπο του ρήματος. (2)
Verborum formam quaesitam scribite.
(2)

condita, pers.2 sing. imperat. praes. / act.

allatas, pers.2 sing. imperat. praes. / act.

proponerent, futur. eiusd. pers. /modi /formae

posset, pers.1 sing. indic. plusquamp.

dedit, pers.2 plur. coniunct. praes. / pass. 

uicturus, pers.2 sing. coniunct. praes. / act.

sequi, infinit. futur. (femin.) 

abstracturum, pers. 2 plur. indicat. perfect. / act. 

fit, infinit. praes.  

fit pers.2 plur. imperat. praes. 

erecta, pers. 2 sing. coniunct. imperf. alter. form. 

arripit, pers.2 sing. indicat. praes. pass. 

faciat, pers.3 plur. coniunct. perfect. / act. 

Γράψτε τον ζητούμενο τύπο του ρήματος. (3)
Verborum formam quaesitam scribite.
(3)

condita, infinit. perfect. eiusd. formae

allatas, inifinit. praes. eiusd. formae

posset, praes. eiusd. pers./modi

pellicere pers. 3 plur. coniunct. perfect. / act. 

dedit, infinit. futur. / pass. 

aberat, infinit. perfect. 

sequi, pers.2 sing. imperat. praes. 

sequi, particip. praes. (acc. plur. neutr.)   

fit, infinit. futur. exact.  

aduenit, abl. gerundii 

staret, partic. futur. ( acc. plur. fem.) 

arripit,  infinit. perf. pass. (neutr.) 

faciat, pers.3 plur. indicat. praes. alter. form. 

Γράψτε τον τύπο / τους τύπους που λείπει / -ουν στη γραμματική ακολουθία των λέξεων.
Formam / -as absentem / -es in sequentia uocum grammatica scribite.

pellicere, pellecturum esse, ...

unus, ...., uni, unum, uno 

...., inicite, inicito, inicito, inicitote, iniciunto

..., minaturum, minatum 

mihi, nobis, tibi, uobis, ... , sibi  

cunctantem, ...., cunctatam 

uis, uim, ui, ...,  uires, uiribus 

erigatis, erigeretis, erecturi sitis, ..., erexissetis 

alloqui, ..., allocutum esse, allocutum fore

lanii, lanio, lanium, ..., laniis, lanios

..., cultrum, cultro, cultri, cultros, cultris

..., arriperet, arrepturus sit, arripuerit, arripuisset

respergaris, ..., respersus sis, respersus esses

exercitus, exercitus, exercitui, exercitus, ..., exercitibus

omnis, omnis, ..., omnes, omnium, omnibus

ipsa, ..., ipsi, ipsam, ipsa