VIRGINIVS, Lhomond
Μορφοποιημένο κείμενο Συντακτική σειρά
Anno trecentesĭmo ab urbe condita, pro duobus consulibus decemuiri creati sunt, qui allatas e Graecia leges populo proponerent.

unus ex eis Appius Claudius uirginem plebeiam adamauit.
quam cum Appius non posset pretio ac spe pellicere, clienti suo negotium dedit, ut eam in seruitutem deposceret: facile uicturus, cum ipse esset et accusator et iudex.

Lucius Virginius puellae pater tunc aberat militiae causa.

cliens igitur uirgini uenienti in forum iniecit manum, affirmans suam esse seruam:
eam sequi se iubet;
ni faciat, minatur se cunctantem ui abstracturum.

pauida puella stupente, ad clamorem nutrīcis fit concursus.

cum ille puellam non posset abducere, eam uocat in ius ipso Appio iudĭce.
interea missi nuntii ad Virginium propĕrant.
is prima luce Romam aduenit, cum iam ciuitas in foro expectatione erecta staret.
Virginius statim in forum lacrimabundus et ciuium opem implōrans filiam suam deducit.
Appius obstinatum gerens animum in tribunal ascendit, et Virginiam clienti suo addixit.
tum pater, ubi nihil usquam auxilii uidit;
«quaeso, inquit, Appi, ignosce patrio dolori, sine me filiam ultimo alloqui.»
data uenia, pater filiam in secretum abducit.
ab lanio cultrum arripit, et pectus puellae transfīgit.

tum ferro sibi uiam facit, et respersus cruore ad exercitum profugit.

concitatus exercitus montem Auentinum occupauit; decem tribūnos militum creauit;
decemuiros magistratu se abdicare coegit, eosque omnes aut morte aut exilio multauit:
ipse Appius Claudius in carcere necatus est.
Anno trecentesĭmo ab urbe condita, DECEMVIRI CREATI SVNT pro duobus consulibus, qui proponerent populo leges [allatas e Graecia].

VNVS ex eis Appius Claudius ADAMAVIT uirginem plebeiam.
cum Appius non posset pellicere eam (= quam) pretio ac spe, DEDIT clienti suo negotium, ut deposceret eam in seruitutem: facile uicturus {esset}, cum ipse esset et accusator et iudex.

LVCIVS VIRGINIVS puellae pater tunc ABERAT militiae causa
.

CLIENS igitur INIECIT manum uirgini [uenienti in forum], [affirmans esse suam seruam]:
IVBET eam sequi se;
ni faciat, MINATVR [se ui abstracturum {esse} cunctantem].

[pauida puella stupente], CONCVRSVS FIT ad clamorem nutrīcis.

cum ille non posset abducere puellam, VOCAT eam in ius [ipso Appio iudĭce].
interea missi NUNTII PROPĔRANT ad Virginium.
IS ADVENIT Romam prima luce,
cum iam ciuitas staret in foro [erecta expectatione].
VIRGINIVS statim [lacrimabundus et implōrans opem ciuium] DEDVCIT filiam suam in forum.
APPIVS ASCENDIT in tribunal [gerens obstinatum animum], et ADDIXIT Virginiam clienti suo.
tum PATER,
ubi uidit nihil usquam auxilii;
«QVAESO, INQVIT, Appi, IGNOSCE patrio dolori, SINE me [alloqui filiam ultimo].»
[data uenia], PATER ABDVCIT filiam in secretum.
ARRIPIT cultrum ab lanio, et TRANSFĪGIT pectus puellae.

tum FACIT uiam ferro sibi, et [respersus cruore] PROFVGIT ad exercitum.
EXERCITVS concitatus OCCVPAVIT montem Auentinum; CREAVIT decem tribūnos militum;
COEGIT decemuiros [abdicare se magistratu], eosque omnes MVLTAVIT aut morte aut exilio:
ipse APPIVS CLAVDIVS NECATVS EST in carcere.