VIRGINIVS, Lhomond
Πρωτότυπο κείμενο Aσκήσεις νοήματος
Anno trecentesimo ab urbe condita, pro duobus consulibus decemuiri creati sunt, qui allatas e Graecia leges populo proponerent. unus ex eis Appius Claudius uirginem plebeiam adamauit. quam cum Appius non posset pretio ac spe pellicere, clienti suo negotium dedit, ut eam in seruitutem deposceret: facile uicturus, cum ipse esset et accusator et iudex. Lucius Virginius puellae pater tunc aberat militiae causa. cliens igitur uirgini uenienti in forum iniecit manum, affirmans suam esse seruam: eam sequi se iubet; ni faciat, minatur se cunctantem ui abstracturum. pauida puella stupente, ad clamorem nutricis fit concursus. cum ille puellam non posset abducere, eam uocat in ius ipso Appio iudice.
interea missi nuntii ad Virginium properant. is prima luce Romam aduenit, cum iam ciuitas in foro expectatione erecta staret. Virginius statim in forum lacrimabundus et ciuium opem implorans filiam suam deducit. Appius obstinatum gerens animum in tribunal ascendit, et Virginiam clienti suo addixit. tum pater, ubi nihil usquam auxilii uidit; «quaeso, inquit, Appi, ignosce patrio dolori, sine me filiam ultimo alloqui.» data uenia, pater filiam in secretum abducit. ab lanio cultrum arripit, et pectus puellae transfigit. tum ferro sibi uiam facit, et respersus cruore ad exercitum profugit. concitatus exercitus montem Auentinum occupauit; decem tribunos militum creauit; decemuiros magistratu se abdicare coegit, eosque omnes aut morte aut exilio multauit: ipse Appius Claudius in carcere necatus est.
Επιλέξτε από τις λέξεις που δίνονται αυτή που ταιριάζει στην πλαγιογραφημένη λέξη του κειμένου.
E uocibus datis eam, quae cum sensu uocis textus litteris obliquis scriptae congruit, eligite.

uirgini uenienti in forum iniecit manum, affirmans suam esse seruam.

facile uicturus cum ipse esset et accusator et iudex.

eam sequi se iubet; ni faciat, minatur se cunctantem ui abstracturum

decem tribūnos militum creauit; decemuiros magistratu se abdicare coegit

Πείτε αν η πρόταση είναι σωστή ή λάθος.
Eligite utrum sententia recta an falsa sit.

L. Virginius cum exercitu Romam uenit.

exercitus tribunos militum omnes aut morte aut exsilio multauit.


cliens Appii Virgniam multum amauit.

L. Virginii filia serua fugitiua Ap. Claudii erat.

Virginia in foro, magno timore occupata, se defendere a ui clientis non potuit.

iniuria uocibus nutricis aperta, multi auxilio feminis concurrerunt.

postquam L. Virginius pectus suae filiae cultro transfixit, eodem ferro se interfecit.

propter crimen Appii decemuiri magistratu se abdicare coguntur.