ROMVLVS, ROMANORVM REX PRIMVS, Lhomond
Πρωτότυπο κείμενο Aσκήσεις σύνταξης
Romulus et Remus urbem condiderunt; sed orta est inter eos contentio uter nomen nouae urbi daret, eamque regeret; adhibuere auspicia. Remus prior sex uultures, Romulus postea, sed duode­cim, uidit. sic Romulus augurio uictor Romam uocauit; et ut eam prius legibus quam moenibus muniret, edixit ne quis uallum transiliret. quod Remus irridens transiliuit; eum iratus Romulus interfecit, his increpans uerbis: «sic deinceps malo afficiatur quicumque transiliet moenia mea.» ita solus potitus est imperio Romulus.

Romulus imaginem urbis magis quam urbem, fecerat: deerant incolae. erat in proximo lucus: hunc asylum fecit. eo statim multi­tudo latronum pastorumque confugit. cum uero ipse et populus uxores non haberent, legatos ad uicinas gentes misit, qui societa­tem conubiumque peterent. nusquam benigne legatio audita est: ludibrium etiam additum: «quidni feminis quoque asylum aperui­stis? id enim compar foret conubium.» Romulus aegritudinem animi dissimulans ludos parat: indici deinde finitimis spectaculum iubet.

multi conuenere studio etiam uidendae nouae urbis, maxime Sa­bini cum liberis et coniugibus. ubi spectaculi tempus uenit, eoque deditae mentes cum oculis erant, tum, dato signo, uirgines raptae sunt: et haec fuit statim causa bellorum. Sabini ob uirgines raptas bellum aduersus Romanos sumpserunt, et in eo loco ubi nunc Romanum forum est pugnam conseruerunt. sed raptae mulieres, crinibus passis, ausae sunt se inter tela uolantia inferre; et hinc patres, inde uiros deprecatae, pacem conciliarunt. Romulus cum Tatio, Sabinorum duce, foedus percussit et Sabinos in urbem recepit.
Γράψτε τον όρο του κειμένου από τον οποίο εξαρτάται η λέξη που δίνεται.
Vocem textus scribite, cui uox data adhaeret.

malo

imperio


quam urbem

asylum

latronum

feminis

animi

studio

uidendae

spectaculi

signo

se

Στη δεξιά στήλη επιλέξτε τον ορθό συντακτικό όρο, που να αντιστοιχεί στη δεδομένη λέξη του κειμένου.
Ex terminis syntacticis in dextra columna apparentibus rectum eligite, qui uoci datae in loco sinistro congruens sit.


malo
imperio
quam urbem
asylum
latronum
feminis
animi
studio
uidendae
spectaculi
dato
se
Σύνταξη απαρεμφάτου. Γράψτε ό,τι ζητείται (το ρήμα και τα υποκείμενα όπως είναι στο κείμενο).
Syntaxis infinitiui. Scribite quod quaeritur (uerbum et subiecta ita ut in textu apparent).
a.c.i. = accusatiuus cum infinitiuo
n.c.i. = nominatiuus cum infinitiuo

Romulus aegritudinem animi dissimŭlans ludos parat: indīci deinde finitimis spectaculum iubet

scribite hoc ordine:
subiect.infinit.
verbum
subiect.verbi
n.c.i. vel a.c.i.





sed raptae mulieres, crinibus passis, ausae sunt se inter tela uolantia inferre

scribite hoc ordine:
subiect.infinit.
verbum
subiect.verbi
a.c.i. vel n.c.i.






Επιλέξτε από τις φράσεις που δίνονται αυτή που ταιριάζει νοηματικά και συντακτικά στη μετοχή του κειμένου.
E sententiis datis eam, quae cum sensu et syntaxi participii congruit, eligite.

eum iratus Romulus interfecit

dato signo uirgines raptae sunt

raptae mulieres, crinibus passis, ausae sunt se inter tela uolantia inferre