ROMVLVS, ROMANORVM REX PRIMVS, Lhomond
Μορφοποιημένο κείμενο Συντακτική σειρά
Romulus et Remus urbem condiderunt; sed orta est inter eos contentio uter nomen nouae urbi daret, eamque regeret;

adhibuere auspicia. Remus prior sex uultŭres, Romulus postea, sed duodĕ­cim, uidit.

sic Romulus augurio uictor Romam uocauit;

et ut eam prius legibus quam moenibus muniret, edixit ne quis uallum transiliret.
quod Remus irridens transiliuit; eum iratus Romulus interfecit, his incrĕpans uerbis:
«sic deinceps malo afficiatur quicumque transiliet moenia mea.»

ita solus potitus est imperio Romulus. Romulus imaginem urbis magis quam urbem, fecerat: deerant incolae.

erat in proximo lucus: hunc asylum fecit.
eo statim multi­tudo latrōnum pastorumque confugit.
cum uero ipse et populus uxores non haberent, legatos ad uicīnas gentes misit, qui societa­tem conubiumque peterent.

nusquam benigne legatio audita est: ludibrium etiam additum:

«quidni feminis quoque asylum aperui­stis? id enim compar foret conubium.»
Romulus aegritudinem animi dissimŭlans ludos parat: indīci deinde finitimis spectaculum iubet.
multi conuenere studio etiam uidendae nouae urbis, maxime Sa­bini cum liberis et coniugibus.
ubi spectaculi tempus uenit, eoque deditae mentes cum oculis erant, tum, dato signo, uirgines raptae sunt: et haec fuit statim causa bellorum.

Sabini ob uirgines raptas bellum aduersus Romanos sumpserunt, et in eo loco ubi nunc Romanum forum est pugnam conseruerunt.

sed raptae mulieres, crinibus passis, ausae sunt se inter tela uolantia inferre; et hinc patres, inde uiros deprecatae, pacem conciliarunt.

Romulus cum Tatio, Sabinorum duce, foedus percussit et Sabinos in urbem recepit.

ROMVLVS ET REMVS CONDIDERVNT urbem; sed CONTENTIO ORTA EST inter eos uter daret nomen nouae urbi, eamque regeret;
ADHIBVERE auspicia. REMVS VIDIT prior sex uultŭres, Romulus {VIDIT} postea, sed duodĕ­cim.
sic ROMVLVS [uictor augurio] VOCAVIT Romam;

et ut muniret eam prius legibus quam moenibus, EDIXIT ne quis transiliret uallum.
REMVS TRANSILIVIT id (=quod) irridens; ROMVLVS [iratus] INTERFECIT eum, [incrĕpans his uerbis]:
«sic deinceps AFFICIATUR malo quicumque transiliet moenia mea.»

ita ROMVLVS solus POTITVS EST imperio. ROMVLVS FECERAT imaginem urbis magis quam urbem: DEERANT INCOLAE.
LVCVS ERAT in proximo: FECIT hunc asylum.
eo statim MVLTI­TVDO latrōnum pastorumque CONFVGIT.
cum uero ipse et populus non haberent uxores, MISIT legatos ad uicīnas gentes, qui peterent societa­tem conubiumque.

nusquam LEGATIO AVDITA EST benigne: LVDIBRIVM etiam ADDITVM {EST}:
«quidni feminis quoque APERVI­STIS asylum? ID enim FORET compar conubium.»
ROMVLVS [dissimŭlans aegritudinem animi] PARAT ludos: deinde IVBET indīci spectaculum finitimis.
MVLTI CONVENERE studio etiam [uidendae nouae urbis], maxime SA­BINI cum liberis et coniugibus.
ubi
uenit tempus spectaculi, eoque mentes deditae erant cum oculis, tum, [dato signo], VIRGINES RAPTAE SVNT: et HAEC FVIT statim causa bellorum.
SABINI SVMPSERVNT bellum aduersus Romanos ob uirgines raptas, et CONSERVERVNT pugnam in eo loco ubi nunc est forum Romanum.
sed raptae MVLIERES, [crinibus passis], AVSAE SVNT inferre se inter tela uolantia; et [deprecatae hinc patres, inde uiros], CONCILIARVNT pacem.
ROMVLVS PERCVSSIT foedus cum Tatio, duce Sabinorum, et RECEPIT Sabinos in urbem.