ROMVLVS, ROMANORVM REX PRIMVS, Lhomond
Πρωτότυπο κείμενο Aσκήσεις τονισμού
Romulus et Remus urbem condiderunt; sed orta est inter eos contentio uter nomen nouae urbi daret, eamque regeret; adhibuere auspicia. Remus prior sex uultures, Romulus postea, sed duode­cim, uidit. sic Romulus augurio uictor Romam uocauit; et ut eam prius legibus quam moenibus muniret, edixit ne quis uallum transiliret. quod Remus irridens transiliuit; eum iratus Romulus interfecit, his increpans uerbis: «sic deinceps malo afficiatur quicumque transiliet moenia mea.» ita solus potitus est imperio Romulus.

Romulus imaginem urbis magis quam urbem, fecerat: deerant incolae. erat in proximo lucus: hunc asylum fecit. eo statim multi­tudo latronum pastorumque confugit. cum uero ipse et populus uxores non haberent, legatos ad uicinas gentes misit, qui societa­tem conubiumque peterent. nusquam benigne legatio audita est: ludibrium etiam additum: «quidni feminis quoque asylum aperui­stis? id enim compar foret conubium.» Romulus aegritudinem animi dissimulans ludos parat: indici deinde finitimis spectaculum iubet.

multi conuenere studio etiam uidendae nouae urbis, maxime Sa­bini cum liberis et coniugibus. ubi spectaculi tempus uenit, eoque deditae mentes cum oculis erant, tum, dato signo, uirgines raptae sunt: et haec fuit statim causa bellorum. Sabini ob uirgines raptas bellum aduersus Romanos sumpserunt, et in eo loco ubi nunc Romanum forum est pugnam conseruerunt. sed raptae mulieres, crinibus passis, ausae sunt se inter tela uolantia inferre; et hinc patres, inde uiros deprecatae, pacem conciliarunt. Romulus cum Tatio, Sabinorum duce, foedus percussit et Sabinos in urbem recepit.
condiderunt 


uultures 


adhibuere 


regeret 


duodecim 


transiliret 


potitus 


imaginem 


deerant 


multitudo 


confugit 


uxores 


haberent 


peterent 


additum 


feminis 


dissimulans 


muniret


indici 


conuenere 


coniugibus 


deditae 


oculis 


uirgines 


conseruerunt 


inferre 


percussit 


conciliarunt 


recepit 


increpans


fecerat


latronum


uicinas


spectaculum