ROMVLVS, ROMANORVM REX PRIMVS, Lhomond
Πρωτότυπο κείμενο Aσκήσεις γραμματικής
Romulus et Remus urbem condiderunt; sed orta est inter eos contentio uter nomen nouae urbi daret, eamque regeret; adhibuere auspicia. Remus prior sex uultures, Romulus postea, sed duode­cim, uidit. sic Romulus augurio uictor Romam uocauit; et ut eam prius legibus quam moenibus muniret, edixit ne quis uallum transiliret. quod Remus irridens transiliuit; eum iratus Romulus interfecit, his increpans uerbis: «sic deinceps malo afficiatur quicumque transiliet moenia mea.» ita solus potitus est imperio Romulus.

Romulus imaginem urbis magis quam urbem, fecerat: deerant incolae. erat in proximo lucus: hunc asylum fecit. eo statim multi­tudo latronum pastorumque confugit. cum uero ipse et populus uxores non haberent, legatos ad uicinas gentes misit, qui societa­tem conubiumque peterent. nusquam benigne legatio audita est: ludibrium etiam additum: «quidni feminis quoque asylum aperui­stis? id enim compar foret conubium.» Romulus aegritudinem animi dissimulans ludos parat: indici deinde finitimis spectaculum iubet.

multi conuenere studio etiam uidendae nouae urbis, maxime Sa­bini cum liberis et coniugibus. ubi spectaculi tempus uenit, eoque deditae mentes cum oculis erant, tum, dato signo, uirgines raptae sunt: et haec fuit statim causa bellorum. Sabini ob uirgines raptas bellum aduersus Romanos sumpserunt, et in eo loco ubi nunc Romanum forum est pugnam conseruerunt. sed raptae mulieres, crinibus passis, ausae sunt se inter tela uolantia inferre; et hinc patres, inde uiros deprecatae, pacem conciliarunt. Romulus cum Tatio, Sabinorum duce, foedus percussit et Sabinos in urbem recepit.
Γράψτε τον ζητούμενο τύπο του ονόματος / αντωνυμίας.
Nominis / pronominis formam quaesitam scribite.

uter, gen. sing. eiusdem generis

auspicia, eundem casum alterius numeri

augurio, acc. plur.

quis, nom. sing. neutr.

latronum, eundem casum alterius numeri

uicinas gentes, gen. plur.

liberis, acc. plur.

deditae mentes, dat. sing.

dato signo, acc. plur.

uirgines raptae, gen. sing.

tela uolantia, eundem casum alterius numeri

pacem, nom. sing.

nouae urbi, gen. plur.

uultures, eundem casum alterius numeri

moenibus, gen. plur.

his uerbis, eundem casum alterius numeri

solus, dat. sing. eiudem generis

feminis, eundem casum alterius numeri

tempus, eundem casum alterius numeri

oculis, nom. sing.

mulieres, nom. sing.

foedus, acc. alterius numeri

Γράψτε τον ίδιο τύπο στους τρεις βαθμούς των επιθ. / επιρρημ.
Eandem formam trium graduum adiect. / aduerb. scribite.

nouae



prior



iratus



magis



uicinas



benigne  




multi



Γράψτε τον ζητούμενο τύπο του ρήματος. (1)
Verborum formam quaesitam scribite.
(1)

condiderunt, infinit. perfect. eiusd. formae  

orta est, pers. 2 sing. indic. praes. 

orta est, pers.2 sing. imperat. praes.  

regeret, pers. 2 plur. indic. perfect. / act.  

adhibuere, pers. 2 sing. imperat. praes. / act. 

iratus, nom. sing. masc. partic. praes. 

afficiatur, pers. 3 sing. indic. futur. / pass. 

potitus est, infinit. praes. 

fecerat, pers.2 sing. imperat. praes. / act. 

deerant, infinit. futur. (masc. plur.) 

peterent, pers.2 plur. imperat. praes. / act. 

aperuistis, partic. perfect. ( acc. plur. fem.) 

foret, infinit. perfect. 

conuenere, eand. pers. coniunctiui eiusd. temp. 

deditae, infinit. perfect. /alter. form. 

sumpserunt, abl. gerundii 

passis, infinit. perfect. / alter. form. 

uolantia, pers.2 sing. imperat. praes. 

deprecatae, infinit. futur. (plur. fem.) 

recepit, acc. plur. masc. partic. eiusd. temp. 

Γράψτε τον ζητούμενο τύπο του ρήματος. (2)
Verborum formam quaesitam scribite.
(2)

condiderunt, infinit. perfect. alter. formae 

orta est, infinit. praes. 

daret, pers.3 plur. coniunct. perfect / act. 

adhibuere, eand. pers.  indic. fut. / act. 

irridens, pers.3 plur. indic. futur. exact.  

interfecit, pers. 2 sing. imperat. praes. / act.  

afficiatur, pers.2 sing. imperat. praes / pass. 

potitus est, pers. 2 plur. coniunct. plusquamp. 

fecerat, eand. pers. coniunct. praes. / alter. form. 

misit, pers.2 sing. indic. imperf. / alter. form. 

additum, acc. plur. neutr. partic. praes. 

aperuistis, pers.1 sing. fut. ex.  

iubet, pers. 3 plur. coniunct. futur. (masc.)


conuenere, infinit.futur. / act. (masc. plur.) 

raptae, pers.2. sing. coniunct. praes. / pass. 

sumpserunt, eand. pers. coniunct. eiusd. temp./ pass.  

passis, pers. 2 sing. coniunct. imperf. / pass. 

inferre, supinum 

conciliarunt, eand. pers. coniunct. eiusd. temp. / alter. form. 

recepit, pers. 2 sing. imper. praes. / pass. 

Γράψτε τον ζητούμενο τύπο του ρήματος. (3)
Verborum formam quaesitam scribite.
(3)

orta est, pers. 3 plur. imperat. futur. 

orta est, pers. 2 sing. coniunct. imperfect. 


daret, acc. plur. neutr. gerundiui 

regeret, pers. 3 plur. indic. futur. exact. / pass. 

adhibuere, supinum 

irridens, infinit. futur. / pass. 

interfecit, pers. 2 sing. indic. praes. / alter. form. 


afficiatur, pers. 2 sing. indic. perfect / alter. form. 

potitus est, nom. plur. masc. partic. praes. 

deerant, pers. 3 plur. indic. futur. exact. 

misit, infinit. futur. / alter. form. 

additum, pers. 2 plur. coniunct. plusquamp. / act. 

aperuistis, pers. 2 sing. imperat. praes. / act.  

conuenere, pers. 3 plur. indic. futur. 

deditae, pers 2. sing. imperat. praes. / act. 

raptae, pers 2. sing. futur. exact. 

conseruerunt, supinum 

ausae sunt, pers.3 sing. indic. futur. 

inferre, pers. 2 plur. indic. praes.  

percussit, pers. 1 sing. coniunct. imperf. / act. 

Γράψτε τον τύπο / τους τύπους που λείπει / -ουν στη γραμματική ακολουθία των λέξεων.
Formam / -as absentem / -es in sequentia uocum grammatica scribite.

condere, condituros esse, ...

oritur, oriebatur, ..., orta est, orta erat, orta erit


uter, utrius, ..., utrum, utro

..., daret, daturus sit, dederit, dedisset

moenia,    ..., moenibus, moenia, moenia, moenibus

haec, ..., his, ..., his



afficiatur, ..., affectus sit, affectus esset

sola, ..., ..., solam, sola


..., confugite, confugito, confugitote

habent, habeant, habebant, haberent, ..., habituri sint

gentis, gentem, ..., gentium, gentes, gentibus

plures, ..., pluribus, plures, plures, pluribus

..., passuris, passis

audent, audebant, ..., ausae sunt, ausae erant, ausae erunt

inferre, illaturas esse, ...