FABRICIVS, Lhomond
Πρωτότυπο κείμενο Aσκήσεις σύνταξης
C. Fabricius unus fuit ex legatis qui ad Pyrrhum de captiuis redimendis uenerant. cuius postquam audiuit Pyrrhus magnum esse apud Romanos nomen ut uiri boni et bello egregii, sed admodum pauperis, eum prae ceteris benigne habuit, eique munera atque aurum obtulit. omnia Fabricius repudiauit. postero die cum illum Pyrrhus uellet exterrere conspectu subito elephantis, imperauit suis ut belua post aulaeum admoueretur Fabricio secum colloquenti. quod ubi factum est, signo dato remotoque aulaeo repente belua stridorem horrendum emisit, et proboscidem super Fabricii caput suspendit. at ille placidus subrisit, Pyrrhoque dixit: «non me hodie magis tua commouet belua, quam heri tuum aurum pellexit.»

Fabricii uirtutem admiratus Pyrrhus, illum secreto inuitauit ut patriam desereret, secumque uellet uiuere, quarta etiam regni sui parte oblata; cui Fabricius respondit: «si me uirum bonum iudicas, cur me uis corrumpere? sin uero malum, cur me ambis?» anno interiecto, omni spe pacis inter Pyrrhum et Romanos conciliandae ablata, Fabricius consul factus, contra eum missus est. cumque uicina castra ipse et rex haberent, medicus regis nocte ad Fabricium uenit, eique pollicitus est, si praemium sibi proposuisset, se Pyrrhum ueneno necaturum. hunc Fabricius uinctum reduci iussit ad dominum, et Pyrrho dici quae contra caput eius medicus spopondisset. tunc rex admiratus eum dixisse fertur: «ille est Fabricius qui difficilius ab honestate, quam sol a suo cursu posset auerti.»
Γράψτε τον όρο του κειμένου από τον οποίο εξαρτάται η λέξη που δίνεται.
Vocem textus scribite, cui uox data adhaeret.

magnum

die

conspectu

suis

aurum

uirtutem

regni

pacis

sibi

ueneno

Στη δεξιά στήλη επιλέξτε τον ορθό συντακτικό όρο, που να αντιστοιχεί στη δεδομένη λέξη του κειμένου.
Ex terminis syntacticis in dextra columna apparentibus rectum eligite, qui uoci datae in loco sinistro congruens sit.


magnum
die
conspectu
suis
signo dato
colloquenti
aurum
regni
pacis
sibi
ueneno
Σύνταξη απαρεμφάτου. Γράψτε ό,τι ζητείται (το ρήμα και τα υποκείμενα όπως είναι στο κείμενο).
Syntaxis infinitiui. Scribite quod quaeritur (uerbum et subiecta ita ut in textu apparent).
a.c.i. = accusatiuus cum infinitiuo
n.c.i. = nominatiuus cum infinitiuo

cuius postquam audiuit Pyrrhus magnum esse apud Romanos nomen

scribite hoc ordine:
subiect.infinit.
verbum
subiect.verbi
a.c.i. vel n.c.i.





postero die cum illum Pyrrhus uellet exterrere conspectu subito elephantis

scribite hoc ordine:
subiect.infinit.
verbum
subiect.verbi
a.c.i. vel n.c.i.





Fabricii uirtutem admiratus Pyrrhus, illum secreto inuitauit ut patriam desereret, secumque uellet uiuere

scribite hoc ordine:
subiect.infinit.
verbum
subiect.verbi
a.c.i. vel n.c.i.





cur me uis corrumpere

scribite hoc ordine:
subiect.infinit.
verbum
subiect.verbi
a.c.i. vel n.c.i.





medicus regis nocte ad Fabricium uenit, eique pollicitus est, si praemium sibi proposuisset, se Pyrrhum ueneno necaturum

scribite hoc ordine:
subiect.infinit.
verbum
subiect.verbi
a.c.i. vel n.c.i.





hunc Fabricius uinctum reduci iussit ad dominum

scribite hoc ordine:
subiect.infinit.
verbum
subiect.verbi
a.c.i. vel n.c.i.





Fabricius ... iussit ... Pyrrho dici quae contra caput eius medicus spopondisset

scribite hoc ordine:
subiect.infinit.
verbum
subiect.verbi
a.c.i. vel n.c.i.





rex admiratus eum dixisse fertur

scribite hoc ordine:
subiect.infinit.
verbum
subiect.verbi
a.c.i. vel n.c.i.





ille est Fabricius qui difficilius ab honestate, quam sol a suo cursu posset auerti

scribite hoc ordine:
subiect.infinit.
verbum
subiect.verbi
a.c.i. vel n.c.i.