FABRICIVS, Lhomond
Μορφοποιημένο κείμενο Συντακτική σειρά
C. Fabricius unus fuit ex legatis qui ad Pyrrhum de captiuis redimendis uenerant.
cuius postquam audiuit Pyrrhus magnum esse apud Romanos nomen ut uiri boni et bello egregii, sed admodum pauperis,

eum prae cetĕris benigne habuit,
eique munera atque aurum obtŭlit.
omnia Fabricius repudiauit.
postero die cum illum Pyrrhus uellet exterrere conspectu subito elephantis,
imperauit suis ut belua post aulaeum admoueretur Fabricio secum colloquenti.

quod ubi factum est, signo dato remotoque aulaeo repente belua stridorem horrendum emisit, et proboscidem super Fabricii caput suspendit.
at ille placĭdus subrisit, Pyrrhoque dixit:
«non me hodie magis tua commŏuet belua, quam heri tuum aurum pellexit.»
Fabricii uirtutem admiratus Pyrrhus, illum secreto inuitauit ut patriam desereret, secumque uellet uiuere, quarta etiam regni sui parte oblata;

cui Fabricius respondit: «si me uirum bonum iudĭcas, cur me uis corrumpere? sin uero malum, cur me ambis?»

anno interiecto, omni spe pacis inter Pyrrhum et Romanos conciliandae ablata, Fabricius consul factus, contra eum missus est.

cumque uicīna castra ipse et rex haberent, medĭcus regis nocte ad Fabricium uenit, eique pollicitus est, si praemium sibi proposuisset, se Pyrrhum uenēno necaturum.

hunc Fabricius uinctum reduci iussit ad dominum, et Pyrrho dici quae contra caput eius medicus spopondisset.

tunc rex admiratus eum dixisse fertur:
«ille est Fabricius qui difficilius ab honestate, quam sol a suo cursu posset auerti.»

C. FABRICIVS FVIT unus ex legatis qui ue­nerant ad Pyrrhum [de captiuis redimendis].
postquam PYRRHVS audiuit nomen eius {= cuius} esse magnum apud Romanos ut uiri boni et bello egregii, sed admodum pauperis,

HABVIT eum benigne prae ceteris
eique OBTVLIT munera atque aurum.
FABRICIVS REPVDIAVIT omnia.
postero die cum PYRRHVS uellet exterrere illum conspectu subito elephantis,
IMPERAVIT suis ut belua post aulaeum admoue­retur Fabricio [colloquenti secum].

quod ubi factum est, [signo dato] [remotoque aulaeo] repente BELVA EMISIT stridorem horrendum, et SVSPENDIT proboscidem super caput Fabricii.
at ILLE SVBRISIT placidus, Pyrrhoque DIXIT:
«belua tua non COMMOVET me hodie magis, quam tuum aurum PELLEXIT heri.
»
PYRRHVS [admiratus uirtutem Fabricii] INVITAVIT illum secreto ut desereret patriam, uelletque uiuere secum, [quarta etiam parte regni sui oblata];
cui FABRICIVS RESPONDIT: «si iudicas me uirum bonum, cur VIS corrumpere me? sin uero {iudicas me uirum} malum, cur AMBIS me?»

[anno interiecto], [ablata omni spe pacis inter Pyrrhum et Romanos conciliandae], FABRICIVS [consul factus] MISSVS EST contra eum.

cum
que ipse et rex haberent uicina castra, MEDICVS regis VENIT nocte ad Fabricium, eique POLLICITVS EST, si praemium sibi propo­suisset, [se necaturum {esse} Pyrrhum ueneno].

FABRICIVS IVSSIT hunc uinctum reduci ad dominum, et Pyrrho dici quae medicus spopondisset contra caput eius.

tunc REX [admiratus eum] FERTVR dixisse:
«ille EST FABRICIVS qui posset auerti ab honestate difficilius quam sol a suo cursu.»