FABRICIVS, Lhomond
Πρωτότυπο κείμενο Aσκήσεις γραμματικής
C. Fabricius unus fuit ex legatis qui ad Pyrrhum de captiuis redimendis uenerant. cuius postquam audiuit Pyrrhus magnum esse apud Romanos nomen ut uiri boni et bello egregii, sed admodum pauperis, eum prae ceteris benigne habuit, eique munera atque aurum obtulit. omnia Fabricius repudiauit. postero die cum illum Pyrrhus uellet exterrere conspectu subito elephantis, imperauit suis ut belua post aulaeum admoueretur Fabricio secum colloquenti. quod ubi factum est, signo dato remotoque aulaeo repente belua stridorem horrendum emisit, et proboscidem super Fabricii caput suspendit. at ille placidus subrisit, Pyrrhoque dixit: «non me hodie magis tua commouet belua, quam heri tuum aurum pellexit.»

Fabricii uirtutem admiratus Pyrrhus, illum secreto inuitauit ut patriam desereret, secumque uellet uiuere, quarta etiam regni sui parte oblata; cui Fabricius respondit: «si me uirum bonum iudicas, cur me uis corrumpere? sin uero malum, cur me ambis?» anno interiecto, omni spe pacis inter Pyrrhum et Romanos conciliandae ablata, Fabricius consul factus, contra eum missus est. cumque uicina castra ipse et rex haberent, medicus regis nocte ad Fabricium uenit, eique pollicitus est, si praemium sibi proposuisset, se Pyrrhum ueneno necaturum. hunc Fabricius uinctum reduci iussit ad dominum, et Pyrrho dici quae contra caput eius medicus spopondisset. tunc rex admiratus eum dixisse fertur: «ille est Fabricius qui difficilius ab honestate, quam sol a suo cursu posset auerti.»
Γράψτε τον ζητούμενο τύπο του ονόματος / αντωνυμίας.
Nominis / pronominis formam quaesitam scribite.

unus, gen. sing.

cuius, acc. sing. eiusdem generis

nomen, acc. plur.

uiri, eundem casum alterius numeri

munera, abl. sing.

conspectu, gen. sing.

pauperis, eundem casum alterius numeri

belua, abl. plur.

caput, gen. sing.

quarta parte, dat. sing.

spe, gen. sing.

uicina castra, abl. plur.

regis, eundem casum alterius numeri

Γράψτε τον ίδιο τύπο στους τρεις βαθμούς των επιθ. / επιρρημ.
Eandem formam trium graduum adiect. / aduerb. scribite.

magnum



boni



pauperis



benigne



postero



placidus



magis



bonum



malum



difficilius



Γράψτε τον ζητούμενο τύπο του ρήματος. (1)
Verborum formam quaesitam scribite.
(1)

uenerant, pers. 3 sing. praes. coniunct.

habuit, pers. 2 plur. futur. indic.

repudiauit, eandem pers. praes. coniunct.


uellet, pers.2 plur. plusquamp. coniunct.

admoueretur, pers. 2 plur. praes. imperat. act.

colloquenti, pers. 3 sing. (masc.) futur. exact.

colloquenti, pers. 2 plur. futur. indic.

suspendit, eandem pers. plusquamp. coniunct.

subrisit, pers. 3 plur. praes. indic.

desereret, pers. 3 plur. futur. indic.

respondit, pers. 2 sing. fut. indic.

interiecto, pers. 3 sing. plusquamp. indic. act.

proposuisset, pers. 3 plur. imperf. indic.

posset, eandem pers. imperf. indic.

Γράψτε τον ζητούμενο τύπο του ρήματος. (2)
Verborum formam quaesitam scribite.
(2)

audiuit, coniunct. imperf. eiusd. formae

obtulit, pers. 3 plur. praes. coniunct.

uellet, pers.3 sing. praes. indic.

admoueretur, pers.3 plur. (masc.) perf. coniunct.

colloquenti, infinit. praes.

emisit, pers.1 plur. imperf. indic.

suspendit, pers. 3 sing. futur. imperat.

dixit, pers. 2 sing. praes. imperat.

dixit, pers. 3 plur. futur. exact.

desereret, eandem pers. praes. coniunct.

uiuere, genet. gerundii

pollicitus est, eandem pers. indic. praes.

reduci, infin. perf. act.

Γράψτε τον τύπο / τους τύπους που λείπει / -ουν στη γραμματική ακολουθία των λέξεων.
Formam / -as absentem / -es in sequentia uocum grammatica scribite.

qui, ...., cui, quem, quo


audi, audite, ...., audimini

nomen, nominis, nomine, nomina, ...., nominibus

...., uiri, uiro, uirum, ...., uiro



...., muneris, muneri, munera, ...., muneribus


....,  uellet, uoluerit, uoluisset

....,  admoueretur, admota sit, admota esset

...., admiraturus, admiratus

deserat, desereret, ...., deseruerit, deseruisset

uiuere, uicturum esse, ....

corrumpere, corrupturum esse, ....

...., pacis, paci, pacem, pace

nox, noctis, noctem, ...., noctes, ...., noctes, noctibus


hic, huius, ...., ...., hi, horum, his, hos



ille, ...., ...., illum, illo