FABRICIVS, Lhomond
Πρωτότυπο κείμενο Aσκήσεις νοήματος
C. Fabricius unus fuit ex legatis qui ad Pyrrhum de captiuis redimendis uenerant. cuius postquam audiuit Pyrrhus magnum esse apud Romanos nomen ut uiri boni et bello egregii, sed admodum pauperis, eum prae ceteris benigne habuit, eique munera atque aurum obtulit. omnia Fabricius repudiauit. postero die cum illum Pyrrhus uellet exterrere conspectu subito elephantis, imperauit suis ut belua post aulaeum admoueretur Fabricio secum colloquenti. quod ubi factum est, signo dato remotoque aulaeo repente belua stridorem horrendum emisit, et proboscidem super Fabricii caput suspendit. at ille placidus subrisit, Pyrrhoque dixit: «non me hodie magis tua commouet belua, quam heri tuum aurum pellexit.»

Fabricii uirtutem admiratus Pyrrhus, illum secreto inuitauit ut patriam desereret, secumque uellet uiuere, quarta etiam regni sui parte oblata; cui Fabricius respondit: «si me uirum bonum iudicas, cur me uis corrumpere? sin uero malum, cur me ambis?» anno interiecto, omni spe pacis inter Pyrrhum et Romanos conciliandae ablata, Fabricius consul factus, contra eum missus est. cumque uicina castra ipse et rex haberent, medicus regis nocte ad Fabricium uenit, eique pollicitus est, si praemium sibi proposuisset, se Pyrrhum ueneno necaturum. hunc Fabricius uinctum reduci iussit ad dominum, et Pyrrho dici quae contra caput eius medicus spopondisset. tunc rex admiratus eum dixisse fertur: «ille est Fabricius qui difficilius ab honestate, quam sol a suo cursu posset auerti.»
Επιλέξτε από τις λέξεις που δίνονται αυτή που ταιριάζει στην πλαγιογραφημένη λέξη του κειμένου.
E uocibus datis eam, quae cum sensu uocis textus litteris obliquis scriptae congruit, eligite.

C. Fabricius unus fuit ex legatis qui ad Pyrrhum de captiuis redimendis uenerant. cuius postquam audiuit Pyrrhus magnum esse apud Romanos nomen...

postero die cum illum Pyrrhus uellet exterrere conspectu subito elephantis, imperauit suis ut belua post aulaeum admoueretur Fabricio

postero die cum illum Pyrrhus uellet exterrere conspectu subito elephantis, imperauit suis ut belua post aulaeum admoueretur Fabricio secum colloquenti.

cumque uicina castra ipse et rex haberent, medicus regis nocte ad Fabricium uenit

medicus regis nocte ad Fabricium uenit, eique pollicitus est, si praemium sibi proposuisset, se Pyrrhum ueneno necaturum

hunc Fabricius uinctum reduci iussit ad dominum, et Pyrrho dici quae contra caput eius medicus spopondisset

Πείτε αν η πρόταση είναι σωστή ή λάθος.
Eligite utrum sententia recta an falsa sit.

C. Fabricius cum aliis legatis ad Pyrrhum uenerat, ut aurum reciperet.

Fabricius ob paupertatem suam notus erat.

C. Fabricius pauidus elephantum Pyrrhi uidit.

Pyrrhus Fabricio elephantum ostendit ob cupiditatem eius beluae uidendi.

C. Fabricius diuitiis Pyrrhi  obstupefactus est.

denique Romani cum Pyrrho pacem non fecerunt.

Pyrrhus quarta parte sui regni C. Fabricium donauit, quia ille pauper erat.

C. Fabricius medici dolum repudiauit, etsi Pyrrhus aduersarius sibi erat.