MENENIVS, Lhomond
Μορφοποιημένο κείμενο Συντακτική σειρά
Menenius Agrippa concordiam inter patres plebemque restituit.

nam cum plebs a patribus secessisset, quod tributum et militiam non toleraret,
Agrippa, uir facundus, ad plebem missus est,
qui nihil aliud quam hoc narasse fertur:
“olim humani artus, cum uentrem otiosum cernerent,
ab eo discordarunt conspiraruntque ne manus ad os cibum ferrent nec os acciperet datum nec dentes con­ficerent.

at, dum uentrem domare uolunt, ipsi quoque defece­runt totumque cor­pus ad extrēmam tabem uenit:
inde apparuit uentris haud segne ministerium esse eumque acceptos cibos per omnia membra distribuere, et cum eo in gratiam redierunt.

sic senatus et populus, quasi unum corpus, discordia pereunt, con­cor­dia ualent.”
hac fabŭla Menenius flexit hominum mentes: plebs in urbem re­gressa est.

creauit tamen tribūnos, qui libertatem suam aduersus nobilitatis super­biam de­fenderent.
paulo post mortuus est Menenius, uir omni uita pariter patribus ac plebi carus.
is tamen in tanta paupertate decessit, ut eum populus collatis qua­drantibus sepeliret, locum sepulcro senatus publĭce daret.
MENENIVS AGRIPPA RESTITVIT concordiam inter patres plebemque.
nam cum plebs secessisset a patribus, quod non toleraret tributum et militiam,
AGRIPPA, uir facundus,
MISSVS EST ad plebem,
qui fertur
narasse nihil aliud quam hoc:
“olim HVMANI ARTVS, cum cernerent uentrem {esse} otiosum,
DISCORDARVNT ab eo CONSPIRARVNTque ne manus ferrent cibum ad os nec os acciperet datum nec dentes con­ficerent.

at, dum
uolunt domare uentrem, IPSI quoque DEFECERVNT totumque CORPVS VENIT ad extrēmam tabem:
inde MINISTERIVM uentris APPARVIT esse haud segne eumque distribuere acceptos cibos per omnia membra, et REDIERVNT in gratiam cum eo.
sic SENATVS ET POPVLVS, quasi unum corpus, PEREVNT discordia, VALENT concordia.”
MENENIVS FLEXIT mentes hominum hac fabŭla: PLEBS REGRESSA EST in urbem.
CREAVIT tamen tribūnos, qui
de­fenderent libertatem suam aduersus superbiam nobilitatis.
paulo post MENENIVS MORTVVS EST, uir omni uita carus pariter patribus ac plebi.
IS tamen DECESSIT in tanta paupertate, ut populus sepeliret eum [collatis quadrantibus], senatus daret publĭce locum sepulcro.