MENENIVS, Lhomond
Πρωτότυπο κείμενο Aσκήσεις γραμματικής
Menenius Agrippa concordiam inter patres plebemque restituit. nam cum plebs a patribus secessisset, quod tributum et militiam non toleraret, Agrippa, uir facundus, ad plebem missus est, qui nihil aliud quam hoc narasse fertur: «olim humani artus, cum uentrem otiosum cernerent, ab eo discordarunt conspi­raruntque ne manus ad os cibum ferrent nec os acciperet datum nec dentes con­ficerent. at, dum uentrem domare uolunt, ipsi quoque defecerunt totumque cor­pus ad extremam tabem uenit: inde apparuit uentris haud segne ministerium esse eumque acceptos cibos per omnia membra distribuere, et cum eo in gratiam redierunt. sic senatus et populus, quasi unum corpus, discordia pereunt, con­cor­dia ualent.» hac fabŭla Menenius flexit hominum mentes: plebs in urbem re­gressa est. creauit tamen tribunos, qui libertatem suam aduersus nobilitatis super­biam de­fenderent. paulo post mortuus est Menenius, uir omni uita pariter patribus ac plebi carus. is tamen in tanta paupertate decessit, ut eum populus collatis qua­drantibus sepeliret, locum sepulcro senatus publice daret.
Γράψτε τον ζητούμενο τύπο του ονόματος / αντωνυμίας.
Nominis / pronominis formam quaesitam scribite.

patres,  gen. plur. 

uir,  abl. plur. 

aliud , gen. sing. 

hoc,  eundem casum alterius numeri 

humani artus,  acc. eiusdem numeri 

uentrem,  nom. sing. 

eo,  acc. sing. eiusdem generis 

manus,  dat. plur. 

os,  nom. plur. 

totum corpus,  gen. sing. 

segne ministerium,  eundem casum alterius numeri 

hac,  dat. sing. 

hominum,  nom. sing. 

locum,  eundem casum alterius numeri 

Γράψτε τον ίδιο τύπο στους τρεις βαθμούς των επιθ. / επιρρημ.
Eandem formam trium graduum adiect. / aduerb. scribite.

otiosum



extremam




segne



carus



Γράψτε τον ζητούμενο τύπο του ρήματος. (1)
Verborum formam quaesitam scribite.
(1)

secessisset, praes. eiusd. pers./modi 

missus est , futur. eiusd. pers./modi /formae

ferrent,  pers.3 sing. praes. indic. act. 

ferrent,  pers.3 plur. futur. indic. act. 

ferrent, pers.2 plur. praes. imperat. act. 

acciperet,  perf. eiusd. pers./modi /formae 

domare, inf. perf. act.

uolunt, pers.3 sing. eiusd. temporis/modi 

uolunt, pers.1 plur. coniunct. praes.  

uenit, infinit. futur. 

redierunt, eandem pers. praes. indic. 

redierunt, eandem pers. fut. indic. 

redierunt, eandem pers. imperf. coniunct. 

redierunt, infinit. eiusd. temporis. 

flexit, infinit. praes. 

flexit, supinum 

regressa est, infinit. fut. femin. 

defenderent, perf. eiusd. pers/modi /formae 

mortuus est,  infinit. praes. 

Γράψτε τον ζητούμενο τύπο του ρήματος. (2)
Verborum formam quaesitam scribite.
(2)

cernerent , plusquamp. eiusd. pers./modi /formae

ferrent,  perf. eiusd. pers./modi /formae 

ferrent, pers.2 sing. praes. indic. pass.


ferrent, pers.2 sing. futur. indic. pass.

acciperet,  pers.2 sing. praes. imperat. act. 

acciperet,  pers.2 sing. praes. imperat. pass. 

uolunt, eandem pers. coniunct. imperf. 

uolunt, infinit. praes. 

uenit, pers.3 plur. fut.ex. 

redierunt, eandem pers. praes. coniunct. 

redierunt, pers.2 sing. praes. imperat. 

redierunt, genet. gerundii 

regressa est, pers.1 plur. praes. coniunct. 

regressa est, pers.2 sing. imperf. coniunct. 

defenderent, supinum 

mortuus est,  particip. fut. (nomin. sing. mascul.) 

daret,  pers.3 sing. praes. coniunct. pass.