MENENIVS, Lhomond
Πρωτότυπο κείμενο Aσκήσεις νοήματος
Menenius Agrippa concordiam inter patres plebemque restituit. nam cum plebs a patribus secessisset, quod tributum et militiam non toleraret, Agrippa, uir facundus, ad plebem missus est, qui nihil aliud quam hoc narasse fertur: «olim humani artus, cum uentrem otiosum cernerent, ab eo discordarunt conspi­raruntque ne manus ad os cibum ferrent nec os acciperet datum nec dentes con­ficerent. at, dum uentrem domare uolunt, ipsi quoque defecerunt totumque cor­pus ad extremam tabem uenit: inde apparuit uentris haud segne ministerium esse eumque acceptos cibos per omnia membra distribuere, et cum eo in gratiam redierunt. sic senatus et populus, quasi unum corpus, discordia pereunt, con­cor­dia ualent.» hac fabŭla Menenius flexit hominum mentes: plebs in urbem re­gressa est. creauit tamen tribunos, qui libertatem suam aduersus nobilitatis super­biam de­fenderent. paulo post mortuus est Menenius, uir omni uita pariter patribus ac plebi carus. is tamen in tanta paupertate decessit, ut eum populus collatis qua­drantibus sepeliret, locum sepulcro senatus publice daret.
Επιλέξτε από τις λέξεις που δίνονται αυτή που ταιριάζει στην πλαγιογραφημένη λέξη του κειμένου.
E uocibus datis eam, quae cum sensu uocis textus litteris obliquis scriptae congruit, eligite.

ipsi quoque defecerunt totumque cor­pus ad extrēmam tabem uenit

inde apparuit uentris haud segne ministerium esse eumque acceptos cibos per omnia membra distribuere


et cum eo in gratiam redierunt

qui libertatem suam aduersus nobilitatis superbiam defenderent

Πείτε αν η πρόταση είναι σωστή ή λάθος.
Eligite utrum sententia recta an falsa sit.

Menenius ostendit ministerium senatus in ciuitate simile esse ministerio uentris in corpore humano

fabula Menenii plebem non persuasit

tribuni plebis licentiam senatus impediunt

Menenium Agrippam patres plus quam plebs amabant