BRVTVS, Lhomond
Μορφοποιημένο κείμενο Συντακτική σειρά
1. L. Iunius Brutus, sorore Tarquinii natus, cum eandem fortunam timeret in quam frater inciderat, qui ob diuitias et prudentiam fuerat ab auunculo occisus, stultitiam finxit, unde ‘Brutus’ dictus est.


profectus Delphos cum Tarquinii filiis, quos pater ad Apollinem muneribus honorandum miserat, baculo sambuceo aurum inclusum deo donum tulit.

peractis deinde mandatis patris, iuuenes Apollinem consuluerunt quisnam ex ipsis Romae regnaturus esset.

responsum est eum Romae summam potestatem habiturum, qui primus matrem oscularetur.
tunc Brutus, perinde atque casu prolapsus, terram osculatus est, quod ea communis sit mater omnium mortalium.

2. expulsis regibus, duo consules creati sunt, L. Iunius Brutus et L. Tarquinius Collatinus, Lucretiae maritus.

at libertas modo parta per dolum et proditionem paene amissa est.

erant in iuuentute Romana adulescentes aliquot, sodales Tarquiniorum, qui de accipiendis nocte in urbem regibus colloquuntur; ipsos Bruti consulis filios in societatem consilii assumunt.

sermonem eorum ex seruis unus excepit remque ad consules detulit.
scriptae ad Tarquinium litterae manifestum facinus fecerunt.

proditores in uincula coniecti sunt, deinde damnati.
stabant ad palum deligati iuuenes nobilissimi, sed prae ceteris liberi consulis omnium in se oculos conuertebant.

consules in sedem processere suam; missi lictores sceleratos iuuenes nudatos uirgis caedunt securique feriunt.

supplicii non spectator modo sed et exactor erat Brutus, qui tunc patrem exuit, ut consulem ageret.

3. Tarquinius deinde bello aperto regnum recuperare tentauit.
equitibus praeerat Aruns, Tarquinii filius; rex ipse cum legionibus sequebatur.
obuiam hosti consules eunt; Brutus ad explorandum cum equitatu antecessit.

Aruns, ubi Brutum agnouit, inflammatus ira, “ille est uir”, inquit, “qui nos patria expulit; en ille nostris decoratus insignibus magnifice incedit”.

tum concitat calcaribus equum atque in ipsum consulem dirigit; Brutus auide se certamini offert.

adeo infestis animis concurrerunt, ut ambo hasta transfixi ceciderint. tandem fugatus est Tarquinius.

alter consul Romam triumphans rediit et Bruti collegae funus, quanto potuit apparatu, fecit; Brutum matronae, ut parentem, annum luxerunt.


L. IVNIVS BRVTVS, natus sorore Tarquinii, cum timeret eandem fortunam in quam frater inciderat, qui occisus fuerat ab avunculo ob divitias et prudentiam, FINXIT stultitiam, unde dictus est ‘Brutus’.


[profectus Delphos cum filiis Tarquinii], quos pater miserat [ad Apollinem honorandum muneribus], TVLIT deo donum aurum inclusum baculo sambuceo.

deinde [peractis mandatis patris], IVVENES CONSVLVERVNT Apollinem quisnam ex ipsis regnaturus esset Romae.

RESPONSVM EST eum habiturum {esse} summam potestatem Romae, qui primus oscularetur matrem.
tunc BRVTVS, [perinde atque casu prolapsus {esset}], OSCVLATVS EST terram, quod ea sit communis mater omnium mortalium.

[expulsis regibus], DVO CONSVLES CREATI SVNT, L. Iunius Brutus et L. Tarquinius Collatinus, maritus Lucretiae.

at LIBERTAS [modo parta] paene AMISSA EST
per dolum et proditionem.
aliquot ADVLESCENTES, sodales Tarquiniorum, ERANT in iuventute Romana, qui colloquuntur [de regibus accipiendis nocte in urbem]; ASSVMVNT in societatem consilii filios ipsos Bruti consulis.

VNVS ex servis EXCEPIT sermonem eorum DETVLITque rem ad consules. LITTERAE scriptae ad Tarquinium FECERVNT facinus manifestum.
PRODITORES CONIECTI SVNT in vincula, deinde DAMNATI {SVNT}.
IVVENES nobilissimi STABANT ad palum deligati, sed prae ceteris LIBERI consulis CONVERTEBANT oculos omnium in se.
CONSVLES PROCESSERE in sedem suam; missi LICTORES CAEDVNT virgis sceleratos iuvenes nudatos FERIVNTque securi.

BRVTVS ERAT non modo spectator supplicii sed et exactor, qui tunc exuit patrem, ut ageret consulem.

TARQVINIVS deinde TENTAVIT recuperare regnum [bello aperto].
ARVNS, filius Tarquinii, PRAEERAT equitibus; REX ipse SEQVEBATVR cum legionibus.
CONSVLES EVNT obviam hosti; BRVTVS ANTECESSIT cum equitatu ad explorandum.

ubi agnovit Brutum, ARVNS, [inflammatus ira], INQVIT: “ILLE EST vir qui expulit nos patria; en ILLE INCEDIT magnifice decoratus nostris insignibus”.
tum CONCITAT equum calcaribus atque DIRIGIT in ipsum consulem; BRVTVS avide OFFERT se certamini.

CONCVRRERVNT adeo infestis animis, ut ambo ceciderint transfixi hasta. tandem TARQVINIVS FVGATVS EST.

alter CONSVL REDIIT Romam triumphans et FECIT funus Bruti collegae, quanto apparatu potuit; MATRONAE annum LVXERVNT Brutum, ut parentem.