BRVTVS, Lhomond
Πρωτότυπο κείμενο Aσκήσεις γραμματικής

1. L. Iunius Brutus, sorore Tarquinii natus, cum eandem fortunam timeret in quam frater inciderat, qui ob diuitias et pru­dentiam fu­erat ab auunculo occi­sus, stultitiam finxit, unde ‘Brutus’ dictus est. profectus Delphos cum Tarquinii fi­liis, quos pater ad Apolli­nem mu­neribus hono­randum miserat, baculo sambu­ceo aurum inclusum deo donum tulit. per­actis deinde mandatis patris, iuuenes Apollinem consu­luerunt quisnam ex ipsis Romae regna­turus esset. respon­sum est eum Romae sum­mam pote­statem habiturum, qui primus matrem oscula­retur. tunc Brutus, pe­rinde atque casu pro­lapsus, terram osculatus est, quod ea com­munis sit mater omnium mortalium.

2. expulsis regibus, duo consules creati sunt, L. Iunius Brutus et L. Tarqui­nius Colla­tinus, Lucretiae maritus. at libertas modo parta per dolum et pro­di­tio­nem paene amissa est. erant in iuuentute Romana adule­scentes aliquot, sodales Tarquiniorum, qui de accipi­endis nocte in urbem regibus collo­quuntur; ipsos Bruti consulis filios in soci­etatem consilii assumunt. sermo­nem eorum ex seruis unus excepit remque ad consules detulit. scriptae ad Tarquinium litterae mani­festum facinus fecerunt. proditores in uincula coniecti sunt, deinde damnati. consules in sedem processere suam; missi lictores scele­ratos iuuenes nuda­tos uirgis caedunt securique feriunt. supplicii non specta­tor modo sed et exactor erat Brutus, qui tunc patrem exuit, ut consulem ageret.

3. Tarquinius deinde bello aperto regnum re­cuperare tentauit. equitibus prae­erat Aruns, Tarquinii filius; rex ipse cum legionibus sequebatur. obuiam hosti consules eunt; Brutus ad explorandum cum equitatu ante­cessit. Aruns, ubi Brutum agnouit, inflam­matus ira, «ille est uir», inquit, «qui nos patria expulit; en ille nostris decoratus insi­gnibus magnifice incedit». tum concitat cal­caribus equum atque in ipsum consulem dirigit; Brutus auide se certamini offert. adeo infestis animis concurrerunt, ut ambo hasta transfixi ceciderint. tandem fugatus est Tarquinius. alter consul Romam triumphans rediit et Bruti collegae funus, quanto potuit apparatu, fecit; Brutum matronae, ut pa­rentem, annum luxerunt.

Γράψτε τον ζητούμενο τύπο του ονόματος / αντωνυμίας.
Nominis / pronominis formam quaesitam scribite.

frater, gen. plur.

eandem, gen. sing.

filiis, voc. sing.

muneribus, acc. plur.

dolum, eundem casum alterius numeri

sodales, gen. plur.

consilii, acc. plur.

rem, dat. sing.

liberi, gen. plur.

uirgis, acc. sing.

equitibus, eundem casum alterius numeri

ambo, dat. eiusdem generis

hasta, eundem casum alterius numeri

insignibus, nom. plur.

Γράψτε τον ίδιο τύπο στους τρεις βαθμούς των επιθ. / επιρρημ.
Eandem formam trium graduum adiect. / aduerb. scribite.

summam



manifestum



magnifice



auide



infestis



Γράψτε τον τύπο / τους τύπους που λείπει / -ουν στη γραμματική ακολουθία των λέξεων.
Formam / -as absentem / -es in sequentia uocum grammatica scribite.

..., Apollinis, Apollini, Apollinem, Apolline


..., peracturis, peractis

quisnam, quaenam, ...

pariens, ..., parta

..., ..., collocutos esse, collocutos fore


facinus, facinoris, facinori, ..., facinorum, facinoribus

iuuenis, iuuenis, iuuenem, iuuenes, ..., iuuenes


sedes, sedis, sede, sedes, ..., sedibus

securis, securi, ..., ..., secures, securibus, secures (acc.), securibus


patris, patrem, patre, patres, ..., patribus

aperitur, aperiebatur, apertus est, aperit, aperiebat, ...

eunt, ibant, ..., ierunt, ierant, ...


agnoscat, agnosceret, ..., agnouerit, agnouisset

ipse, ..., ipsum, ipsi, ipsis, ipsos

me, nos, te, uos, se, ...

calcar, calcaris, calcari, ..., calcarium, calcaribus

certamen, certamini, certamine, ..., certaminibus, certaminibus

..., transfixuri, transfixi

altera, ..., ..., alteram, altera


funus, funeris, funere, ..., funerum, funeribus