Πρωτότυπο κείμενο | Μορφοποιημένο κείμενο |
1. L. Iunius Brutus, sorore Tarquinii natus, cum eandem fortunam timeret in quam frater inciderat, qui ob diuitias et prudentiam fuerat ab auunculo occisus, stultitiam finxit, unde ‘Brutus’ dictus est. profectus Delphos cum Tarquinii filiis, quos pater ad Apollinem muneribus honorandum miserat, baculo sambuceo aurum inclusum deo donum tulit. peractis deinde mandatis patris, iuuenes Apollinem consuluerunt quisnam ex ipsis Romae regnaturus esset. responsum est eum Romae summam potestatem habiturum, qui primus matrem oscularetur. tunc Brutus, perinde atque casu prolapsus, terram osculatus est, quod ea communis sit mater omnium mortalium. 2. expulsis regibus, duo consules creati sunt, L. Iunius Brutus et L. Tarquinius Collatinus, Lucretiae maritus. at libertas modo parta per dolum et proditionem paene amissa est. erant in iuuentute Romana adulescentes aliquot, sodales Tarquiniorum, qui de accipiendis nocte in urbem regibus colloquuntur; ipsos Bruti consulis filios in societatem consilii assumunt. sermonem eorum ex seruis unus excepit remque ad consules detulit. scriptae ad Tarquinium litterae manifestum facinus fecerunt. proditores in uincula coniecti sunt, deinde damnati. consules in sedem processere suam; missi lictores sceleratos iuuenes nudatos uirgis caedunt securique feriunt. supplicii non spectator modo sed et exactor erat Brutus, qui tunc patrem exuit, ut consulem ageret. 3. Tarquinius deinde bello aperto regnum recuperare tentauit. equitibus praeerat Aruns, Tarquinii filius; rex ipse cum legionibus sequebatur. obuiam hosti consules eunt; Brutus ad explorandum cum equitatu antecessit. Aruns, ubi Brutum agnouit, inflammatus ira, «ille est uir», inquit, «qui nos patria expulit; en ille nostris decoratus insignibus magnifice incedit». tum concitat calcaribus equum atque in ipsum consulem dirigit; Brutus auide se certamini offert. adeo infestis animis concurrerunt, ut ambo hasta transfixi ceciderint. tandem fugatus est Tarquinius. alter consul Romam triumphans rediit et Bruti collegae funus, quanto potuit apparatu, fecit; Brutum matronae, ut parentem, annum luxerunt. |
1. L. Iunius Brutus, sorore Tarquinii natus, cum eandem fortunam timeret in quam frater inciderat, qui ob diuitias et prudentiam fuerat ab auunculo occisus, stultitiam finxit, unde ‘Brutus’ dictus est.
profectus Delphos cum Tarquinii filiis, quos pater ad Apollinem muneribus honorandum miserat, baculo sambuceo aurum inclusum deo donum tulit. peractis deinde mandatis patris, iuuenes Apollinem consuluerunt quisnam ex ipsis Romae regnaturus esset. responsum est eum Romae summam potestatem habiturum, qui primus matrem oscularetur. tunc Brutus, perinde atque casu prolapsus, terram osculatus est, quod ea communis sit mater omnium mortalium.
2. expulsis regibus, duo consules creati sunt, L. Iunius Brutus et L. Tarquinius Collatinus, Lucretiae maritus. at libertas modo parta per dolum et proditionem paene amissa est. erant in iuuentute Romana adulescentes aliquot, sodales Tarquiniorum, qui de accipiendis nocte in urbem regibus colloquuntur; ipsos Bruti consulis filios in societatem consilii assumunt. sermonem eorum ex seruis unus excepit remque ad consules detulit. scriptae ad Tarquinium litterae manifestum facinus fecerunt.
proditores in uincula coniecti sunt, deinde damnati. stabant ad palum deligati iuuenes nobilissimi, sed prae ceteris liberi consulis omnium in se oculos conuertebant.
consules in sedem processere suam; missi lictores sceleratos iuuenes nudatos uirgis caedunt securique feriunt. supplicii non spectator modo sed et exactor erat Brutus, qui tunc patrem exuit, ut consulem ageret. 3. Tarquinius deinde bello aperto regnum recuperare tentauit.
equitibus praeerat Aruns, Tarquinii filius; rex ipse cum legionibus sequebatur.
obuiam hosti consules eunt; Brutus ad explorandum cum equitatu antecessit.
Aruns, ubi Brutum agnouit, inflammatus ira, “ille est uir”, inquit, “qui nos patria expulit; en ille nostris decoratus insignibus magnifice incedit”. tum concitat calcaribus equum atque in ipsum consulem dirigit; Brutus auide se certamini offert. adeo infestis animis concurrerunt, ut ambo hasta transfixi ceciderint. tandem fugatus est Tarquinius. alter consul Romam triumphans rediit et Bruti collegae funus, quanto potuit apparatu, fecit; Brutum matronae, ut parentem, annum luxerunt. |