Exordia Ciceroniana: Pro Caelio, M. Tullius Cicero
Μορφοποιημένο κείμενο Συντακτική σειρά
Si quis, iudices, forte nunc adsit ignarus legum iudiciorum consuetudinisque nostrae,

miretur profecto
quae sit tanta atrocitas huiusce causae, quod diebus festis ludisque publicis, omnibus forensibus negotiis intermissis, unum hoc iudicium exerceatur,


nec dubitet
quin tanti facinoris reus arguatur ut eo neglecto ciuitas stare non possit.



Idem cum audiat esse legem quae de seditiosis consceleratisque ciuibus qui armati senatum obsederint, magistratibus uim attulerint, rem publicam oppugnarint cotidie quaeri iubeat:


legem non improbet, crimen quod uersetur in iudicio requirat;



cum audiat nullum facinus, nullam audaciam, nullam uim in iudicium uocari,


sed adulescentem inlustri ingenio, industria, gratia accusari ab eius filio quem ipse in iudicium et uocet et uocarit, oppugnari autem opibus meretriciis:


Atratini ipsius pietatem non reprehendat,
libidinem muliebrem comprimendam putet, uos laboriosos existimet
quibus otiosis ne in communi quidem otio liceat esse.



Etenim si attendere diligenter atque existimare uere de omni hac causa uolueritis,


sic constituetis, iudices, nec descensurum quemquam ad hanc accusationem fuisse cui utrum uellet liceret nec, cum descendisset,

quicquam habiturum spei fuisse, nisi alicuius intolerabili libidine et nimis acerbo odio niteretur.



Sed ego Atratino, humanissimo atque optimo adulescenti, meo necessario,

ignosco, qui habet excusationem uel pietatis uel necessitatis uel aetatis.



Si uoluit accusare, pietati tribuo, si iussus est, necessitati, si sperauit aliquid, pueritiae.


Ceteris non modo nihil ignoscendum sed etiam acriter est resistendum.

Si quis, iudices, forte nunc adsit
ignarus legum
iudiciorum
consuetudinisque nostrae,
miretur profecto
quae sit tanta atrocitas huiusce causae,
quod
diebus festis
ludisque publicis,
omnibus forensibus negotiis intermissis,
unum hoc iudicium exerceatur,
nec dubitet
quin tanti facinoris reus arguatur
ut
eo neglecto
ciuitas stare non possit.


Idem
cum audiat esse legem
quae de seditiosis
consceleratisque ciuibus
qui armati senatum obsederint,
magistratibus uim attulerint,
rem publicam oppugnarint
cotidie quaeri iubeat:
legem non improbet,
crimen
quod uersetur in iudicio
requirat;


cum audiat
nullum facinus,
nullam audaciam,
nullam uim
in iudicium uocari,
sed adulescentem inlustri ingenio,
industria,
gratia
accusari ab eius filio
quem ipse in iudicium et uocet
et uocarit,
oppugnari autem opibus meretriciis:
Atratini ipsius pietatem non reprehendat,
libidinem muliebrem comprimendam putet,
uos laboriosos existimet
quibus otiosis
ne in communi quidem otio
liceat esse.


Etenim
si
attendere diligenter
atque existimare uere de omni hac causa
uolueritis,
sic constituetis, iudices,
nec descensurum quemquam ad hanc accusationem fuisse
cui utrum uellet liceret
nec,
cum descendisset,
quicquam habiturum spei fuisse,
nisi alicuius
intolerabili libidine
et nimis acerbo odio
niteretur.


Sed ego Atratino,
humanissimo
atque optimo adulescenti,
meo necessario,
ignosco,
qui habet excusationem
uel pietatis
uel necessitatis
uel aetatis.
Si uoluit accusare,
pietati tribuo,
si iussus est,
necessitati,
si sperauit aliquid,
pueritiae.
Ceteris non modo nihil ignoscendum
sed etiam acriter est resistendum.