Exordia Ciceroniana: Pro Murena, M. Tullius Cicero
Μορφοποιημένο κείμενο Συντακτική σειρά

Quae precatus a dis immortalibus sum, iudices, more institutoque maiorum illo die quo auspicato comitiis centuriatis L. Murenam consulem renuntiaui,

ut ea res mihi fidei magistratuique meo, populo plebique Romanae bene atque feliciter eueniret,

eadem precor ab isdem dis immortalibus ob eiusdem hominis consulatum una cum salute obtinendum,
et ut uestrae mentes atque sententiae cum populi Romani uoluntatibus suffragiisque consentiant,


eaque res uobis populoque Romano pacem, tranquillitatem, otium concordiamque adferat.





Quod si illa sollemnis comitiorum precatio consularibus auspiciis consecrata tantam habet in se uim et religionem quantam rei publicae dignitas postulat,

idem ego sum precatus
ut eis quoque hominibus quibus hic consulatus me rogante datus esset

ea res fauste feliciter prospereque eueniret.




Quae cum ita sint, iudices, et cum omnis deorum immortalium potestas aut translata sit ad uos aut certe communicata uobiscum,
idem consulem uestrae fidei commendat qui antea dis immortalibus commendauit,

ut eiusdem hominis uoce et declaratus consul et defensus beneficium populi Romani cum uestra atque omnium ciuium salute tueatur.




Et quoniam in hoc officio studium meae defensionis ab accusatoribus atque etiam ipsa susceptio causae reprensa est, ante quam pro L. Murena dicere instituo,

pro me ipso pauca dicam,
non quo mihi potior hoc quidem tempore sit offici mei quam huiusce salutis defensio,


sed ut meo facto uobis probato maiore auctoritate ab huius honore fama fortunisque omnibus inimicorum impetus propulsare possim.




Quae precatus a dis immortalibus sum, iudices,
more
institutoque maiorum
illo die
quo auspicato
comitiis centuriatis L. Murenam consulem renuntiaui,
ut ea res mihi
fidei magistratuique meo,
populo plebique Romanae
bene atque feliciter eueniret,
eadem precor ab isdem dis immortalibus
ob eiusdem hominis consulatum
una cum salute obtinendum,
et ut uestrae mentes
atque sententiae
cum populi Romani uoluntatibus
suffragiisque consentiant,
eaque res
uobis
populoque Romano
pacem,
tranquillitatem,
otium
concordiamque
adferat.


Quod si illa sollemnis comitiorum precatio
consularibus auspiciis consecrata
tantam habet in se uim
et religionem
quantam rei publicae dignitas postulat,
idem ego sum precatus
ut eis quoque hominibus
quibus hic consulatus
me rogante
datus esset
ea res fauste
feliciter
prospereque
eueniret.


Quae cum ita sint, iudices,
et cum omnis deorum immortalium potestas
aut translata sit ad uos
aut certe communicata uobiscum,
idem consulem uestrae fidei commendat
qui antea dis immortalibus commendauit,
ut eiusdem hominis uoce
et declaratus consul
et defensus
beneficium populi Romani
cum uestra atque omnium ciuium salute
tueatur.


Et
quoniam in hoc officio
studium meae defensionis ab accusatoribus
atque etiam ipsa susceptio causae
reprensa est,
ante quam pro L. Murena dicere instituo,
pro me ipso pauca dicam,
non quo mihi potior
hoc quidem tempore
sit offici mei
quam huiusce salutis
defensio,
sed ut
meo facto uobis probato
maiore auctoritate ab huius honore
fama
fortunisque omnibus
inimicorum impetus propulsare
possim.