MENENIVS, Lhomond
Πρωτότυπο κείμενο Μορφοποιημένο κείμενο
Menenius Agrippa concordiam inter patres plebemque restituit. nam cum plebs a patribus secessisset, quod tributum et militiam non toleraret, Agrippa, uir facundus, ad plebem missus est, qui nihil aliud quam hoc narasse fertur: «olim humani artus, cum uentrem otiosum cernerent, ab eo discordarunt conspi­raruntque ne manus ad os cibum ferrent nec os acciperet datum nec dentes con­ficerent. at, dum uentrem domare uolunt, ipsi quoque defecerunt totumque cor­pus ad extremam tabem uenit: inde apparuit uentris haud segne ministerium esse eumque acceptos cibos per omnia membra distribuere, et cum eo in gratiam redierunt. sic senatus et populus, quasi unum corpus, discordia pereunt, con­cor­dia ualent.» hac fabŭla Menenius flexit hominum mentes: plebs in urbem re­gressa est. creauit tamen tribunos, qui libertatem suam aduersus nobilitatis super­biam de­fenderent. paulo post mortuus est Menenius, uir omni uita pariter patribus ac plebi carus. is tamen in tanta paupertate decessit, ut eum populus collatis qua­drantibus sepeliret, locum sepulcro senatus publice daret.
Menenius Agrippa concordiam inter patres plebemque restituit.

nam cum plebs a patribus secessisset, quod tributum et militiam non toleraret,
Agrippa, uir facundus, ad plebem missus est,
qui nihil aliud quam hoc narasse fertur:
“olim humani artus, cum uentrem otiosum cernerent,
ab eo discordarunt conspiraruntque ne manus ad os cibum ferrent nec os acciperet datum nec dentes con­ficerent.

at, dum uentrem domare uolunt, ipsi quoque defece­runt totumque cor­pus ad extrēmam tabem uenit:
inde apparuit uentris haud segne ministerium esse eumque acceptos cibos per omnia membra distribuere, et cum eo in gratiam redierunt.

sic senatus et populus, quasi unum corpus, discordia pereunt, con­cor­dia ualent.”
hac fabŭla Menenius flexit hominum mentes: plebs in urbem re­gressa est.

creauit tamen tribūnos, qui libertatem suam aduersus nobilitatis super­biam de­fenderent.
paulo post mortuus est Menenius, uir omni uita pariter patribus ac plebi carus.
is tamen in tanta paupertate decessit, ut eum populus collatis qua­drantibus sepeliret, locum sepulcro senatus publĭce daret.