VIRGINIVS, Lhomond
Πρωτότυπο κείμενο Μορφοποιημένο κείμενο
Anno trecentesimo ab urbe condita, pro duobus consulibus decemuiri creati sunt, qui allatas e Graecia leges populo proponerent. unus ex eis Appius Claudius uirginem plebeiam adamauit. quam cum Appius non posset pretio ac spe pellicere, clienti suo negotium dedit, ut eam in seruitutem deposceret: facile uicturus, cum ipse esset et accusator et iudex. Lucius Virginius puellae pater tunc aberat militiae causa. cliens igitur uirgini uenienti in forum iniecit manum, affirmans suam esse seruam: eam sequi se iubet; ni faciat, minatur se cunctantem ui abstracturum. pauida puella stupente, ad clamorem nutricis fit concursus. cum ille puellam non posset abducere, eam uocat in ius ipso Appio iudice.
interea missi nuntii ad Virginium properant. is prima luce Romam aduenit, cum iam ciuitas in foro expectatione erecta staret. Virginius statim in forum lacrimabundus et ciuium opem implorans filiam suam deducit. Appius obstinatum gerens animum in tribunal ascendit, et Virginiam clienti suo addixit. tum pater, ubi nihil usquam auxilii uidit; «quaeso, inquit, Appi, ignosce patrio dolori, sine me filiam ultimo alloqui.» data uenia, pater filiam in secretum abducit. ab lanio cultrum arripit, et pectus puellae transfigit. tum ferro sibi uiam facit, et respersus cruore ad exercitum profugit. concitatus exercitus montem Auentinum occupauit; decem tribunos militum creauit; decemuiros magistratu se abdicare coegit, eosque omnes aut morte aut exilio multauit: ipse Appius Claudius in carcere necatus est.
Anno trecentesĭmo ab urbe condita, pro duobus consulibus decemuiri creati sunt, qui allatas e Graecia leges populo proponerent.

unus ex eis Appius Claudius uirginem plebeiam adamauit.
quam cum Appius non posset pretio ac spe pellicere, clienti suo negotium dedit, ut eam in seruitutem deposceret: facile uicturus, cum ipse esset et accusator et iudex.

Lucius Virginius puellae pater tunc aberat militiae causa.

cliens igitur uirgini uenienti in forum iniecit manum, affirmans suam esse seruam:
eam sequi se iubet;
ni faciat, minatur se cunctantem ui abstracturum.

pauida puella stupente, ad clamorem nutrīcis fit concursus.

cum ille puellam non posset abducere, eam uocat in ius ipso Appio iudĭce.
interea missi nuntii ad Virginium propĕrant.
is prima luce Romam aduenit, cum iam ciuitas in foro expectatione erecta staret.
Virginius statim in forum lacrimabundus et ciuium opem implōrans filiam suam deducit.
Appius obstinatum gerens animum in tribunal ascendit, et Virginiam clienti suo addixit.
tum pater, ubi nihil usquam auxilii uidit;
«quaeso, inquit, Appi, ignosce patrio dolori, sine me filiam ultimo alloqui.»
data uenia, pater filiam in secretum abducit.
ab lanio cultrum arripit, et pectus puellae transfīgit.

tum ferro sibi uiam facit, et respersus cruore ad exercitum profugit.

concitatus exercitus montem Auentinum occupauit; decem tribūnos militum creauit;
decemuiros magistratu se abdicare coegit, eosque omnes aut morte aut exilio multauit:
ipse Appius Claudius in carcere necatus est.