Exordia Ciceroniana: Pro Murena, M. Tullius Cicero
Πρωτότυπο κείμενο Μορφοποιημένο κείμενο
Quae precatus a dis immortalibus sum, iudices, more institutoque maiorum illo die quo auspicato comitiis centuriatis L. Murenam consulem renuntiaui, ut ea res mihi fidei magistratuique meo, populo plebique Romanae bene atque feliciter eueniret, eadem precor ab isdem dis immortalibus ob eiusdem hominis consulatum una cum salute obtinendum, et ut uestrae mentes atque sententiae cum populi Romani uoluntatibus suffragiisque consentiant, eaque res uobis populoque Romano pacem, tranquillitatem, otium concordiamque adferat. Quod si illa sollemnis comitiorum precatio consularibus auspiciis consecrata tantam habet in se uim et religionem quantam rei publicae dignitas postulat, idem ego sum precatus ut eis quoque hominibus quibus hic consulatus me rogante datus esset ea res fauste feliciter prospereque eueniret. Quae cum ita sint, iudices, et cum omnis deorum immortalium potestas aut translata sit ad uos aut certe communicata uobiscum, idem consulem uestrae fidei commendat qui antea dis immortalibus commendauit, ut eiusdem hominis uoce et declaratus consul et defensus beneficium populi Romani cum uestra atque omnium ciuium salute tueatur.

Et quoniam in hoc officio studium meae defensionis ab accusatoribus atque etiam ipsa susceptio causae reprensa est, ante quam pro L. Murena dicere instituo, pro me ipso pauca dicam, non quo mihi potior hoc quidem tempore sit offici mei quam huiusce salutis defensio, sed ut meo facto uobis probato maiore auctoritate ab huius honore fama fortunisque omnibus inimicorum impetus propulsare possim.

Quae precatus a dis immortalibus sum, iudices, more institutoque maiorum illo die quo auspicato comitiis centuriatis L. Murenam consulem renuntiaui,

ut ea res mihi fidei magistratuique meo, populo plebique Romanae bene atque feliciter eueniret,

eadem precor ab isdem dis immortalibus ob eiusdem hominis consulatum una cum salute obtinendum,
et ut uestrae mentes atque sententiae cum populi Romani uoluntatibus suffragiisque consentiant,


eaque res uobis populoque Romano pacem, tranquillitatem, otium concordiamque adferat.





Quod si illa sollemnis comitiorum precatio consularibus auspiciis consecrata tantam habet in se uim et religionem quantam rei publicae dignitas postulat,

idem ego sum precatus
ut eis quoque hominibus quibus hic consulatus me rogante datus esset

ea res fauste feliciter prospereque eueniret.




Quae cum ita sint, iudices, et cum omnis deorum immortalium potestas aut translata sit ad uos aut certe communicata uobiscum,
idem consulem uestrae fidei commendat qui antea dis immortalibus commendauit,

ut eiusdem hominis uoce et declaratus consul et defensus beneficium populi Romani cum uestra atque omnium ciuium salute tueatur.




Et quoniam in hoc officio studium meae defensionis ab accusatoribus atque etiam ipsa susceptio causae reprensa est, ante quam pro L. Murena dicere instituo,

pro me ipso pauca dicam,
non quo mihi potior hoc quidem tempore sit offici mei quam huiusce salutis defensio,


sed ut meo facto uobis probato maiore auctoritate ab huius honore fama fortunisque omnibus inimicorum impetus propulsare possim.