Exordia Ciceroniana: Pro Caelio, M. Tullius Cicero
Πρωτότυπο κείμενο Μορφοποιημένο κείμενο
Si quis, iudices, forte nunc adsit ignarus legum iudiciorum consuetudinisque nostrae, miretur profecto quae sit tanta atrocitas huiusce causae, quod diebus festis ludisque publicis, omnibus forensibus negotiis intermissis, unum hoc iudicium exerceatur, nec dubitet quin tanti facinoris reus arguatur ut eo neglecto ciuitas stare non possit. Idem cum audiat esse legem quae de seditiosis consceleratisque ciuibus qui armati senatum obsederint, magistratibus uim attulerint, rem publicam oppugnarint cotidie quaeri iubeat: legem non improbet, crimen quod uersetur in iudicio requirat; cum audiat nullum facinus, nullam audaciam, nullam uim in iudicium uocari, sed adulescentem inlustri ingenio, industria, gratia accusari ab eius filio quem ipse in iudicium et uocet et uocarit, oppugnari autem opibus meretriciis: Atratini ipsius pietatem non reprehendat, libidinem muliebrem comprimendam putet, uos laboriosos existimet quibus otiosis ne in communi quidem otio liceat esse. Etenim si attendere diligenter atque existimare uere de omni hac causa uolueritis, sic constituetis, iudices, nec descensurum quemquam ad hanc accusationem fuisse cui utrum uellet liceret nec, cum descendisset, quicquam habiturum spei fuisse, nisi alicuius intolerabili libidine et nimis acerbo odio niteretur. Sed ego Atratino, humanissimo atque optimo adulescenti, meo necessario, ignosco, qui habet excusationem uel pietatis uel necessitatis uel aetatis. Si uoluit accusare, pietati tribuo, si iussus est, necessitati, si sperauit aliquid, pueritiae. Ceteris non modo nihil ignoscendum sed etiam acriter est resistendum.
Si quis, iudices, forte nunc adsit ignarus legum iudiciorum consuetudinisque nostrae,

miretur profecto
quae sit tanta atrocitas huiusce causae, quod diebus festis ludisque publicis, omnibus forensibus negotiis intermissis, unum hoc iudicium exerceatur,


nec dubitet
quin tanti facinoris reus arguatur ut eo neglecto ciuitas stare non possit.



Idem cum audiat esse legem quae de seditiosis consceleratisque ciuibus qui armati senatum obsederint, magistratibus uim attulerint, rem publicam oppugnarint cotidie quaeri iubeat:


legem non improbet, crimen quod uersetur in iudicio requirat;



cum audiat nullum facinus, nullam audaciam, nullam uim in iudicium uocari,


sed adulescentem inlustri ingenio, industria, gratia accusari ab eius filio quem ipse in iudicium et uocet et uocarit, oppugnari autem opibus meretriciis:


Atratini ipsius pietatem non reprehendat,
libidinem muliebrem comprimendam putet, uos laboriosos existimet
quibus otiosis ne in communi quidem otio liceat esse.



Etenim si attendere diligenter atque existimare uere de omni hac causa uolueritis,


sic constituetis, iudices, nec descensurum quemquam ad hanc accusationem fuisse cui utrum uellet liceret nec, cum descendisset,

quicquam habiturum spei fuisse, nisi alicuius intolerabili libidine et nimis acerbo odio niteretur.



Sed ego Atratino, humanissimo atque optimo adulescenti, meo necessario,

ignosco, qui habet excusationem uel pietatis uel necessitatis uel aetatis.



Si uoluit accusare, pietati tribuo, si iussus est, necessitati, si sperauit aliquid, pueritiae.


Ceteris non modo nihil ignoscendum sed etiam acriter est resistendum.